

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 10: Versus 6
Juravit,etc. Et per hoc firmiter statuit, quia Deus erat:Nam si Christus resurrexit, et nos resurgemus[I Cor. 15.].Et ea quae in illo.Cum dicis:Creavit ea quae in eo sunt,haeresim quorumdam destruxit, qui astruunt res quasdam non creatas a Deo, sed a daemone ut bufonem.Tempus amplius non erit.Id est nulla varietas, sed aeterna stabilitas, animarum immortalitas. Hoc illi ultimi considerantes, patientur libenter.